# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 549

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/549
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/549

Quodsi autem, morbo existente adultiori, post jam factas crebro dejectiones mucidas pariter ac sanguinolentas exhibeatur; sistit quidem eas aliquantulum, sed majores parit circa praecordia anxietates; ut saepius clysterum emollientium ope alvinam excretionem revocare, necesse sit. Praeterea hanc radicem commodissime ad drachmam dimidiam cum decocto laxante, ex manna, rhabarbaro, & tamarindis parato exhibere licet, si magna cruditatum primas vias obsederit copia§. VII. Summo quoque studio fugienda sunt illa remedia, quae Circa salinae intestina magis stimulant; veluti sunt cuncta salia neutra remedia. ac digestiva, tartarus vitriolatus, arcanum duplicatum, saNihilominus nitrum, nec non sal lia thermarum &c. prunellae, quod praesertim RIVERIVS magnis extollit laudibus, ob vim refrigerantem atque temperantem quandoque commendari, & absorbentibus immisceri meretur pulveribus, utique, si aestus cum siti nimium urgeant, & subjecta cholericae, biliosaeque sint constitutionis. VIII. Communis multorum medicorum ipsiusque HIPPO- Circa venaCRATIS & GALENIit. MARTIANIcomment. in libr. HIPPO- sectionem. CRATIS de ratione victus in acutis pag. 415. est opinio, alvo fluente non detrahendum esse sanguinem; & pro generali quidem in nostris regionibus monito practico id ipsum haberi potest. Verum ego multiplici ductus experientia statuo, ogle statuo, quod in subjectis valde plethoricis, diaetae vinosae adsuetis, si dysenteria cum febre continua corripiantur, omnino perquam sit necessarium, venam ab initio morbi secare.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
