Latin
551
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 551
Unproofread scanNot analysed yet
Namque ipsa quoque dictitat ratio, ejus generis sanguinem commoventia minus convenire in morbo, qui ab interno diuturniore aestu, humores dulces ac temperatos in biliosos &salino sulphureos commutante, suam trahit originem. Plures porro medicorum in dysenteria ad coercen- Circa mucilaginosa. dam humorum acrimoniam, ulcerum pravitatem leniendam, &corrosam intestinorum substantiam consolidandam, remediis glutinosis &mucilaginosis, tam interne, quam externe per clysteres potissimum nimium uti solent: Tali sunt lac variorum animantium, decoctiones pedum vervecinorum, solutiones tragacanthae, gummi Arabici, &gelatinae animantium, sperma ceti, radix consolidae majoris. Quamvis vero haud in totum improbari queant haec remedia: monendos tamen esse duco medicos, ut in illis adhibendis cauti procedant, modumque servent. Nam fluida haec glutinosa per anum admissa faciunt lentorem, ulcera magis foedant, &cicatrici resistunt; efficiuntque saepius, ut compresso alvi profluvio, ventris colluvies magis cumuletur, &fermentando graviores spasmos indueat ac tormina. §. XII. Lac quod attinet, illud solum, maxime si acida in primis viis abundet saburra, ob coagulum, quod ibidem facile subit, &inde metuenda symptomata non convenit in dysenteria.