# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 551

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, 551. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/551
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/551

Namque ipsa quoque dictitat ratio, ejus generis sanguinem commoventia minus convenire in morbo, qui ab interno diuturniore aestu, humores dulces ac temperatos in biliosos & salino sulphureos commutante, suam trahit originem. Plures porro medicorum in dysenteria ad coercen- Circa mucilaginosa. dam humorum acrimoniam, ulcerum pravitatem leniendam, & corrosam intestinorum substantiam consolidandam, remediis glutinosis & mucilaginosis, tam interne, quam externe per clysteres potissimum nimium uti solent: Tali sunt lac variorum animantium, decoctiones pedum vervecinorum, solutiones tragacanthae, gummi Arabici, & gelatinae animantium, sperma ceti, radix consolidae majoris. Quamvis vero haud in totum improbari queant haec remedia: monendos tamen esse duco medicos, ut in illis adhibendis cauti procedant, modumque servent. Nam fluida haec glutinosa per anum admissa faciunt lentorem, ulcera magis foedant, & cicatrici resistunt; efficiuntque saepius, ut compresso alvi profluvio, ventris colluvies magis cumuletur, & fermentando graviores spasmos indueat ac tormina. §. XII. Lac quod attinet, illud solum, maxime si acida in primis viis abundet saburra, ob coagulum, quod ibidem facile subit, & inde metuenda symptomata non convenit in dysenteria.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
