# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 554

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/554
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/554

OBSERVATIO I. Uvencula viginti annorum mulier, succi plenâ, animoA que valde sensibilis, menstruorum inordinato successui, & hinc pendentibus hysterico spasmodicis aegritudinibus obnoxia, tempore autumnali praescriptum a medico in pilularum forma sumebat purgans, quod praeter alia extracti colocynthidis & diagrydii sulphurati aliquot grana habebat. Inde sex vel septem satis copiosae sequebantur sedes, & paullo post crudeles imiventris dolores, ac tormina excipiebant. Jungebantur quoque praeter vomitiones, creberrimae dejectiones, quibus excreta sanguine instar loturae carnis tincta, cum magnis anxietatibus, inquietudine, pulsuque celeriori reddebantur. Ego consultus, quum exacerbatos motus magis, quam sordium crassarum praesentiam suspicarer, interne non nisi pulveres absorbentes cum theriaca coelesti, castoreo, & nitro mixtos exhibui, & pro potu ordinavi decoctum ex rasura cornu cervi, radice scorzonerae, pentaphylli, & cinamomi paratum: extrinsecus vero abdomini imponendum suasi sacculum, qui species carminativas, spiritu vini cum oleo menthae & chamomillae vero saturato impraegnatas habebat; quorum ope convaluit aegra. Epicri10Oς 1) Praesens dysentericus fluxus, uti principalem caussam in contagio, tum temporis epidemico agnoscit: ita a dato acriori purgante, tanquam a procatarctica caussa excitatus fuit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
