Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 560
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ultimum momentum licet non semper citra manifestum noxae metum a medico peragi possit: attamen certis in casibus locum omnino invenit. Et in praesenti quidem casu sic sum ratiocinatus: medendi indicationes in eo curando erant, ut acrimonia humorum acido biliosorum corrigeretur, dolores ac tormina intestiuorum blande consopirentur; humorum affluxus ad ambitum corporis revocaretut, &tonus intestinorum restitueretur. His vero indicationibus recensitum remedium, quod ex temperantibus, diaphoreticis, antispasmodicis &roborantibus confectum erat, omnino respondebat: quod cum primis morbi diebus, ubi nondum laesio inteslinorum invaluerat, repetitis saepe vicibus adhiberetur; factum utique est, ut brevi tempore morbi vis felicissime expugnaretur. Monendi vero hoc loco sunt juniores practici, ut non putent, profligatum penitus esse malum, si forsan cessaverint tormina, dejectiones, ac aeger melius habere videatur: saepius enim anguis sub herba adhuc delitescit. Sed tum demum certa reconvalescentiae spes foveri potest, si consopitis omnibus symptomatibus, somnus ac adpetitus redeant, &vigor naturalis, viresque cito restaurentur.