# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 563

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/563
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/563

Ego postero die consultus cum ex pulsu sanguinis nimiam judicarem affluentiam, aegrumque sanguinis hoc tempore missionibus assuetum esse intelligerem, neque ipse in principio, de morbo, qualis evaderet, satis essem certus; ut vena brachii secta sanguis, qui satis erat crassus, detraheretur, Mitigatae inde anxietates praecordiales, & consilium dedi. liberius transpiravit aeger. Alvi tamen fluxus semicruentus sequebatur & in dies crescebat. Cui vero nullis aliis remediis obviam ivi, quam pulvere meo bezoardico cum sexta parte corticis cascarillae & nitri permixto; quem singulis quatuor horis exhibendum jussi cum decocto, quod ex radice chinae, scorzonerae, ras. C. C. santalo rubro & semine Externe linimentum ex olei amygfoeniculi paratum erat. dalarum dulcium uncia una, olei menthae & camphorae ana drachma dimidia conflatum applicandum curavi. Clysteres repudiabat; quos nec ego in hoc affectu valde necessarios judicavi. Et ita intra decem dies optime convaluit. Eodem tempore in vicinia alius studiosus, sanguineocholericus, irae, ambitioni, & studiis deditissimus, sanguine turgentibus vonis praeditus, in eundem ex contagio incidebat morbum. Consulebat huius urbis Medicum non incolebrem, qui singulis tribus prioribus diebus bis pilulas polychrestas ad exemplar Becherianarum confectas ad usum commendavit. Cum omnia in pejus ruerent, me quoque, ut consilio succurrerem, rogavit. Invisi ipsum, & cum pulsum tangerem, illum valde magnum & celerem quadam duritie junctum deprehendi. Aeger erat valde inquietus, somno penitus carebat, & de doloribus in epigastrio e umbilicali regione ardentibus cum continua nausea & propensione ad vomitum conquerebatur. Dejectiones erant creberrimae, eaque semper aliquo sanguine permixtae. Rebus ita constitutis nolui quidquam ad medendum proponere; nec venaesectionem, quam in initio morbi utilissimam habueram, admittendi jam tempus judicavi. Sed Bb bb 2 Sed nono die, doloribus simul & semel ipsum descrentibus, moriebatur. Epicrisis. Quam securum & minus noxium venaefectio sit remodium, ex priori casu addiscero licet. Ego tamen nolim hoc praesidii genus generatim in hoc morbo commendare. Sed credo potius plus detrimenti quam emolumenti ab hac promiscue admissa esse expectandum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
