# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 568

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/568
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/568

OBSERVATIO VII. Quum aestas anni millesimi septingentesimi decimi noni per totam fere Germaniam & siccissima, & calidifsima esset: mensibus Augusio potissimum & Septembri popularem stragem dysenteriae pariter, ac febres intermitrentes, in certae tamen, & ad semitertianarum, quas haemitritzeon dicunt Graeci, naturam accedentes ediderunt. Et dysenteriae quidem sic habebant: Invadebant magis puerilia ac juniora corpora, & ex adultis eos, qui inordimtum vivendi genus egerunt, fructibus horraeis, atque cerevisiis minus defaecatis nimium indulserunt, & aeri vespertino, qui humidus, nebulosus ac frigidus erat, se liberalius exposuerunt, Deinceps in illis regionibus, ac urbibus, quae multa stagna, paludesque, ac flumina ipsas alluentia & pervadentia fovent, veluti est Lipsia, Berolinum &c, maximeque in illis domibus, quae proxime ad flumen sitae erant, majorem ac crudeliorem exercebant tyrannidem: Contra vero urbes ae regiones in locis altioribus, & montosis sitae, vel pronus inimunes ab hoc diro malo fuerunt, vel saltem illud mitissimum sunt expertae. Qui praeservandi fine acriora purgantia vel multa salina sumebant remedia, prorsus incidebant fluxum dysentericum, qui plerumque aestu aestu febrili, tussi, quin & spirandi difficultate, in infantibus praesertim junctus observabatur. Non minus lumbrici saepius cum stercoribus reddebantur, & infaustum exhibebant omen: tenesmus vehementer urgebat, & licet faeces cruentae esse desinerent, nihilominus molestissime continuabant. Quibusdam cruentae quidem, & copiosissimae, eaeque summa virium prostratione, continuisque vigiliis stipatae erant dejectiones; sed omni dolore, cunctisque torminibus si carebant, his praeceps exitium, ipsaque mors certe imminebat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
