# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 57

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/57

Variis modis haec adfectio miseros adoritur: quos Signa convulsiones dam enim subito absque ullis venturi mali notis prehenantecedendit; in aliis autem signis quibusdam sui adventum prae tia. nunciat. Horum potissima sunt artuum externorum, maxime pedum refrigeratio, vel formicans sensus; qui etiam os coccygis occupat, & instar aurae frigidae per spinam dorsi ascendit. Accedunt hypochondrio sinistro tensivi inflativi dolores, & alvi tanta obstipatio, ut nec flatus, nec excrementa exire queant, nec saepius tenuissima fistula anum intrare possit, aut etiam glandes ac enemata vi spasmorum per vomitum cum stercore ejiciantur. Vesica constringitur arctissime, ut urinae vel nullae, vel tenues ac albae reddantur. In aliis praecedunt oscitationes, pandiculationes, totius corporis tremores; vel etiam praecordiorum anxietates, cum pulsu inaequali, duro, contracto, cardialgiae, nauscae, vomitus, cordis palpitationes, deglutitionis impedimentum, dolores capitis, dentium, tinnitus aurium, vertigo etc. & tum excipiunt convulsiones. In ipso paroxysmo artus potissimum externi mirum Paroxysmo. rum descriin modum agitantur, huc vel illuc trahuntur, retrahunptio. tur, distenduntur, crispantur, jactantur, contorquentur, & incurvantur. Mox brachia in tergum retorquentur, ut illis insidere videantur; mox inanibus auram verberant ictibus; mox pedes in varias plagas abripiuntur; mox valide terram quatiunt & conculcant; mox spina dorsi incurvatur, & veluti arcum format, pectus attollitur; mox totum corpus obrigescit, & saxo magis immotum tenetur &c. Multos hae agitationes in eo situ, quo sunt, occupant, nec in terram prosternunt; alii more epilepticorum subito concidunt, flent, rident, dentes com(Hoffm. Ist. T. V.) commordent, ore hiant, linguam exserunt, oculos variis modis contorquent, & capite circumgyrantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
