# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 571

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/571
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/571

OBSERVATIO VIII. Postquam in his nostris regionibus anno millesimo Dysenteria septingentesimo vigesimo sexto hyems antecessit sicca & pisemica. aquilonia, ver autem pluviosum & austrinum, & denique aestas excepit siccior iterum ac calidissima; factum est, ut haec dysenteriarum ferax fuerit, quae vero binis potissimum momentis a fluxu dysenterico, alias epidemico sese distinxerunt. Primum enim contra morem solitum cum ineunte aestate mense Junio invaserunt, & per sequentes Augustum, Septembremque saevierunt: deinceps etiam contra consuetum ordinem in montosis ac celsioribus locis, majorem ac graviorem, quam quidem in planis & campestribus exercuerunt tyrannidem. Ipse morbus sic habebat: aegri statim adpetitus jactura, & summa virium prostratione correpti, atrocissima tormina, & acutissimos in imo ventre persentiscebant cruciatus; quibus accedebant insignes praecordiorum anxietates, graves cardialgiae, atque vomendi conatus: raro enim ipsae incidebant vomitiones. Tum inter vagas horripilationes atque phlogoses, molestissimus jungebantur tenesmus, & frequens desidendi cupiditas, siquidem Cc ec 2 quidem quadragesies, quinquagesies, & ultra fiebant quotidie dejectiones primum mucosae, post sanguine paullulum tinctae, dein carneae, tandemque cruentae. Adhaec tres potissimum mali classes vel gradus adnotare licebat: prior admodum benigna: nec nisi vagis horripilationibus & caloribus stipata erat, ubi aegrotantes non semper in lectis decumpere debuerunt: altera minus maligna comitem habebat febrim vel quartanam, eamque continuam, vel semitertianam: tertia vero maligna, cum acuta, & veluti inflammatoria febre conjuncta, efferata symptomatum ferocitate affligebat, magnumque in alias propagabat contagium, & tantum non semper brevi lethalique solvebatur eventu.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
