# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 573

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/573
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/573

Qui medicorum, vel potius empyricorum, materiae noxiae & contagiosae excretionem, datis improvide adstringentibus & opiatis sistere studuerunt; in praeceps vitae periculum conjecerunt aegrotantes. Curationem quod attinet: ea prout vel benignum, vel magis malignum fuit malum, duplici ratione instituta. Benignum dicta jam in praecedentibus observationibus ratione oppugnavimus; ubi autem oleum amygdalarum dulcium, aut olivarum, multo magis, si illud more commui cum spiritu vini, & aceto destillato mixtum fuerit, non fine gravi noxa datum meminimus; illud enim solum adauxit intestinorum atoniam, cum spiritu vini maritatum, majores excitavit dolores. In maligna dysenteria, cum vehementi febre conjuncta, principalissima cura febri tributa fuit, quam pulveres absorbentes, ac fixi diaphoretici, nitro nupti, & vel soli vel ex aquis diapnoicis propinati, non neglectis reliquis egregie mitigarunt: neque minus venaesectio sub morbi initio administrata, plethoricis mitiorem reddidit morbum; vomitoria autem, & purgantia, ipsaeque polychrestae pilulae, ob aloen, quam fovent, magis exasperarunt. Pro potu ad sitim, quae vehemens erat, exstinguendam, egregie inservierunt, vel emulsiones ex amygdalis dulcibus, cum jusculo avenaceo paratae, vel serum lactis dulce, vel etiam lac cum fonte Selterano maritatum. Denique declinante morbo roborantia, & ex his vinum Gallicum Bontac operae fecerunt pretium. Ad molestissimum illum tenesmum sublevandum fotus & vapores ex decocto lactis cum floribus sambuci, malvae, chamomillae vulgaris ad posteriora admissi, & mucilagines seminis cydoniorum, psyllii, convenienti dosi ano crebrius inditae omnium optime profuerunt. EpicriCc ec 3 Epicrisis. 1) Quodsi originem dysenteriae hujus epidemicae inquiramus, eam a vitio quodam, in aere obversante repetendam esse, tam late grassans illius impetus significat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
