# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 579

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/579
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/579

Brevis quoque mali est exitus: interdum enim tertio, vel quarto, vel, quod rarius est, septimo die solvitur; nec unquam diutius protrahitur, nisi in alium transeat morbum. §. VII. Ex veteribus choleticae passionis historiam acurrate Historia delinearunt ARETAEVS & COELIVS AVRELIANVS: Hic morbi juxta veteres. enim Lib. III. cap. XX. ita describit morbum: praecedit frequenter cholericos stomachi gravedo, tensio, anxietas, jactatio, vigiliae, tormentum intestinorum cum sonitu, ventris dolor; atque per podicem ventris fluor nihil relevans, ructationes fumosae, nausea, salivarum fluor gravedo thoracis. Surgente passione jugis vomitus, & primum corrupti cibi, & humoris atque fellis flavidi; dehinc vitellis ovorum similis; tum prasii ac aeruginosi; ultimo nigri; ventris turbatio cum dolore, & egestio vomitorum similis, hoc est spumosa & acerrima, cum frequenti delectatione vomendi. Crescente passione aquati atque tenuis liquoris fit egestio, & aliquando similis loturae carnis. Feruntur etiam cum his humoribus plerumque subalbida desputa; sequitur densitas pulsus, & articulorum frigus, atque vultus nigrore fuscatus; ardor atque sitis insatiabilis, spiratio celerrima, contractio membrorum, Dd dd 2 rum, cum nervorum tensione, ac surarum & brachiorum. Praecordiorum ad superiora raptus, cum dolore iliaco simili; aliquando egestio ventris sanguinolenta, vultus in maciem deducti, oculi rubri & in ultimo singultus &c. ARETAEVS autem Lib. II. Cap. V.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
