# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 580

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/580
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/580

ita scribit: Cholera est vitium acutissimum; supra enim per vomitum erumpunt, quae in ore ventriculo, & gula congesta fuerant; infra dejiciuntur humores in ventriculo & intestinis natantes. Inprimis, quae evomuntur, aquae similia lunt; quae anus effundit, stercorea, liquida, tetrique odoris sentiuntur: quod si per clysterem haec eluantur, primo pituitosa, mox biliosa feruntur. Initio facilis morbus, dolore vacans; postea vero tensiones in ore ventriculi & gula, tormina in ventre nascuntur. Si magis saeviat morbus, anima deficit, membra resolvuntur, cibos exhorrent, animus consternatur: nervi tenduntur, tibiarum brachiorumque musculi convelluntur, digiti incurvantur, vertigo oboritur; singultiunt, ungues livent, algent extrema, totum corpus rigore concutitur. Si ad ultimum venit malum, tum aegrotus sudore perfunditur, bilis infra suprave prorumpit, convulsione impedita, vesica lotium cohibetur, voce privantur; arteriarum pulsatus minimi. Mors demum sequitur doloribus plena & miseranda, per convulsionem, strangulatum & inanem vomitum. §. VIII. In cholera peremtorum cadaveribus, post mortem dissectis, intestina praecipue gracilia, speciatim duodenum cum dextro ventriculi orificio intus gangraenata, extrinsecus bile suffusa ac flava, ductus vero biliferos nimium relaxatos inveniti perhibent observationum medicarum scriptores, quos inter DOLAEVM encyclos. med. Lib. III. car. cap. IV. pag. 418. & BARTHOLINVM bist. anat. Cent. II. obs. 81. allegasse sufficiat. Praesertim RIOLANVS anthropol, Lib. II. cap. 20. cystidem felleam amplam, ductuinque cholidochum insigniter distentum adnotavit: & A. M. BEROL. dec. II. Vol. VIII. pag. 80.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
