# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 581

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/581
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/581

ejusmodi lethalem cholerae calum allegarunt, ubi duodenum cum pyloro interne gangraenatum, ac materia ex fusco nigra (qualis vomitu rejecta & examinata, non nisi bilis languine permixta fuit) repletum; vasa venosa ventriculi cruore turgida, fellea cystis valde flaccida, & omentum versus ventriculum revolutum, conspectui sese obtulerunt. Sedes, & Quis inde non videt, sedem cholerae, sicuti genematecaussu ratim in toto ventriculi ac intestinorum volumine: ita riulis chospeciatim in duodeno, atque viis biliferis quaerendam esse lera. unde saepenumero universum nervorum genus in tristem malorum rapitur societatem. Neque enim ratio aliam determinare potest sedem, si caussam affectus nostri spectemus materialem. Nam vomitibus aeque ac alvo quae redditur materia, tantum non semper biliosa, licet non aeque sincera ubivis bilis, existit; & modo humoribus acidis, pituitosis, salinis, aliisque peregrinis, nec non ipso cruore permixta cernitur: unde etiam varios colores modo flavum, modo viridem, modo nigrum, & alios sortitur. Ejusmodi vero bilis commixtio non in alio loco, quam intestino potissimum duodeno fieri potest: quippe quod partim ob sinuosum situm ac flexuras, partim affluentem ex ductu cholidocho bilem aeque ac pancreaticum succum, producendae & fovendae faburrae istiusmodi acerrimae, est opportunissimum. Dd dd 3 Et inducta quidem ab ejusmodi caustica materia vellicatio tunicae, quae ventriculum & intestina cingit, nerveae, caussam cholerae praebet proximam; siquidem hanc statim excipit convulsiva eorundem constrictio, qua morbus absolvitur. Haec enim, accedente materiae peccantis rosione, dolores tendentes, pungentes, lancinantes, rodentes, morsicantes, ac cardialgicos producit; atque in ventriculo, ac duodeno contra naturae ordinem sursum tendit; in reliquis vero intestinis deorsum procedit: unde vomitiones atque dejectiones simul fiunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
