# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 582

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/582
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/582

Quemadmodum vero perpetuae instar regulae habendum est, quod ad vellicatas in corpore partes, major fiat humorum affluxus: ita quoque in nostro morbo succi vitales copiosius ad vasa ventriculi ac duodeni, tanquam primario affecta, ruunt. Dum autem hae partes spasmo constringuntur; non possunt allati succi liberius per venas refluere; hinc eas infarciunt, ac primum subtiliores particulas, quae utplurimum sunt acres, serosae, sulphureae ac biliosae, in affectae partis cavitatem plorant: unde mira excretorum in cholera humorum copia derivanda erit. Ulteriori mora ipsa vasa vel rumpuntur, cruoremque exstillant, cum saburra biliosa in nigrum crama coëuntem; vel statim subeunt, ac lethalem inflammationem & gangraenam. Interim spasmorum tyrannis ad vicinas quoque regiones vi consensus nervorum propagatur; & sic omnium maxime ductus biliferi saevis agitantur motitationibus, ut bilem suam effundant in duodenum, ac cessante cum morte spasmorum impetu, flaccidi ac relaxati adpareant. Porro si transeunt violenti motus ad cordis fabricam ejus palpitationes; si ad diaphragma, singultus; si ad vesicam urinariam, mictus difficultas; si ad cutis ambitum, extremorum refrigeratio; si denique ad membranas cerebri & medullae spinalis, epileptici ac convulsivi suboriuntur motus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
