Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 583
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus explicatis perscrutandae jam mediatae veniunt Causste chocaussae, a quibus producitur materia, tantis tumultibus lerae mediaexcitandis opportuna: quae sive mole pauca, sive major tae sunt 1) venena. fuerit, semper summe causticae &acerrimae debet esse indolis, ut morbum distinguat ab aliis excretionum per vomitum &alvum generibus. Atque hanc primum inferunt venena, quippe quorum perniciosus in corpora effectus non alio, quam cholerae, significari potest nomine; adeo, ut cholera, &toxico interire, idem fere sit. Cuncta vero venena sale caustico acerrimo operari, notum est; quod licet parcissima saepenumero quantitate corpus intret, vehementissimam tamen ventriculi ac duodeni, hinc &reliquorum intestinorum vellicationem ac convulsionem infert: unde non ex sanguinis solum massa humores ferosi ad eas partes secernuntur, verum cystis quoque sellea, violenter concussa, effundit biliosum suum liquorem; qui prout hic vel ille jam praesto sit in primis viis humor, vario colore tinctas &vomitiones &dejectiones exhibet. Quam igitur tristissimam &plerumque feralem tragoediam, a sumto potissimum arsenico, quin etiam mercurio sublimato, ludi, quotidie proh dolor! observamus; &praesertim HILDANVS, DECKERVS in not. ad Barbette &SALMVTH Cent. I. obs. 10. exemplis illustrarunt. Et quae ab auctoribus de dysenteria a sumtis venenis excitata referuntur observationes; eas ad choleram omnes adplicandas esse puto. §. XII.