# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 585

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/585
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/585

mam vim obtinet, si inter ipsum pastum, comestis cibis fermentescibilibus quis exarserit, aut statim post iram potum vel cibum, vel, quod pessimum est, emeticum aut purgans aliquod sumierit. Namque neminem fugiet, irae efficaciam primis potissimum, atque biliferis viis esse infensissimam; utpote non solidas ac motrices has solum commovet partes; verum eo ipso orgasticae bilis cum alia, quae forsan adest, saburra effervescentia, amplam praebet, caussam. Tali ratione cholerae ex ira, sumta desuper brassica subortae exemplum allegant ACT. MED. BEROL. dec. II. vol. I. pag. 36. eandemque a vehenientiori ira lethalem recensent eadem ACTA Vol. VIII. pag. 80. nec non PLATERVS observ. Libr. III. pag. 754. & BORELLVS Cent. II. obs. 27. pag. 121. Atque non alius, quam cholera morbus est, quem teneri infantes, ex matrum ira excandescentium culpa, saepenumero patiuntur, nunquam sine vitae periculo: vulgo vocant ipsum die Darm-Gicht. Provenit ille ex lacte, per iram matris orgastico facto, & in sensibili infantis ventriculo cum bile effervescente, intestina arrodente, ac plerumque in lethalem inflammationem abeunte. XV. Quae quidem hactenus recensitae caussae, si acrimo-Causa medi. nia gradu benignior fuerit, & profundius intestinis inhae-ata diarrheae biliosae. serit, solam diarrhoeam efficient biliosam. Haec vero alias adhuc agnoscit caussas, quae quidem haud facile cholericam excitare solent passionem. Et cumprimis notari meretur, critice nonnunquam fieri biliosam alvi fluxionem, in subjectis biliosis, si vel levis in victu error, vel iracun(Hoffm. Ist. T. V.) Ec ce dia, 586 CIP. VIII. De cholera & diarrhoca biliosa. dia, vel transpirationis cohibitio praecesserit: quin eadem non raro sponte suboritur, idque aestivo potissimum tempore, & rite tractata in corporis vergit salutem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
