# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 586

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/586
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/586

Non minus saepissime fit, ut ejusmodi diarrhoea biliosa, critico motu per febres intermittentes biliosas, quales sunt pleraeque tertianae, incidat, corpusque insigniter sublevet. §. XVI. Sunt etiam caussae quaedam procatarctica, quae si concurrerint cum mediatis, & choleram & diarrhoeam biliosam eo certius progenerabunt. Ejusmodi sunt primum aeris servidior constitutio, quae uti omnes totius corporis succos, ita praesertim bilem in orgasticam deducere valet commotionem. Hinc derivandum esse credo, cur Indis, & Arabibus endemiae dicantur cholerae; praesertim cum accesserit frequentior fructuum Ananas, qui iis in locis reperiuntur, & succo fermentante noxiosissimo praediti sunt, usus. Deinceps corporis quoque nimia refrigeratio, reprimendo serum acre biliosum, ad choleram disponit: unde SCHENCKIVS Lib. III. obs. cholerae meminit, quae ex pedum refrigeratione, accedente musti & fungorum usu, suborta fuit. Et denique cum SYDENHAMIO, gravi scriptore, Oper. med. pag. 216. frequentes crapulas tam vinosas, quam cerevisiarias, tanquam occasionalem cholerae caussam, in subjectis cholericis, omni jure accusamus: quippe quibus robur ventriculi, & intestinorum debilitatur, variaeque cruditates acidae in primis viis generantur; quae accedente vel leviori bilis commotione, gravissimas in oeconomia vitali producunt turbas. XVII. Si denique prognosin recensitarum eo usque aegritudinum spectemus; ea in cholerica passione plerumque feralis est. Nullus enim, nisi forte pestem, & febres pestilentiales exceperis, brevioris est exitus, tamque cito homines jugulat morbus, quam cholera; cumprimis si vel senes, vel infantes, vel longo morbo debilitatos invaserit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
