Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 588
Unproofread scanNot analysed yet
II in omnibus morbis, certe in cholera nunquam locum S habebit cura per expectationem: siquidem juxta CORNELIVM CELSVM Lib. IV. 2. nulli morbo minori succurritur momento, &secundum TRALLIANVM lib. VII. 4. exigua levisque curandi mora in eo pessima. Quo igitur citius, &in principio succurritur cholerae; eo felicior evadit curatio. Hanc vero adgressuro tres potissimum occurrunt indicationes; nimirum ut ante omnia peccans &noxia materia corrigatur, attemperetur, ad exitum disponatur, &si opus fuerit, arte proscribatur; deinceps effraenes motus apte &convenienter sopiantur, &denique labefactatum nervosarum partium robur instauretur. Prima igitur cura esto, noxii humoris attemperatio, &adjuvanda excretio. Prout autem illi sunt varii, &vel magna cruditatum biliosarum copia, vel pauca nonnunquam materiae subtilis, ejusque causticae moles, tantorum tumultuum caussa deprehenditur: ita paullo diversa exigitur medendi ratio. Quodsi igitur ab assumtorum nimia quantitate, cibis fermentescibilibus, cum bile in acerrimum magma abeuntibus, malum propullulaverit; promovenda erit vacuatio, si impeditior fuerit, nec, quod probe notandum, vires nimium prostratae sint. Neque vero emetica vel purgantia positiva hoc fine propinare convenit; sed vomitum hausta copiosius aqua tepida, butyro insulso, vel oleosis ac mucilaginosis, large imbuta adjuvare; alvi vero successum, infusis ano clyst. ribus oleosis, &emollientibus, quibus serum lactis egregie inserviet, promovere expediet. Non Dig Non minus egregiam merentur laudem juscula pulli junioris copiosius hausta, quae a SYDENHAMIO potissimum commendantur.