# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 588

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/588
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/588

II in omnibus morbis, certe in cholera nunquam locum S habebit cura per expectationem: siquidem juxta CORNELIVM CELSVM Lib. IV. 2. nulli morbo minori succurritur momento, & secundum TRALLIANVM lib. VII. 4. exigua levisque curandi mora in eo pessima. Quo igitur citius, & in principio succurritur cholerae; eo felicior evadit curatio. Hanc vero adgressuro tres potissimum occurrunt indicationes; nimirum ut ante omnia peccans & noxia materia corrigatur, attemperetur, ad exitum disponatur, & si opus fuerit, arte proscribatur; deinceps effraenes motus apte & convenienter sopiantur, & denique labefactatum nervosarum partium robur instauretur. Prima igitur cura esto, noxii humoris attemperatio, & adjuvanda excretio. Prout autem illi sunt varii, & vel magna cruditatum biliosarum copia, vel pauca nonnunquam materiae subtilis, ejusque causticae moles, tantorum tumultuum caussa deprehenditur: ita paullo diversa exigitur medendi ratio. Quodsi igitur ab assumtorum nimia quantitate, cibis fermentescibilibus, cum bile in acerrimum magma abeuntibus, malum propullulaverit; promovenda erit vacuatio, si impeditior fuerit, nec, quod probe notandum, vires nimium prostratae sint. Neque vero emetica vel purgantia positiva hoc fine propinare convenit; sed vomitum hausta copiosius aqua tepida, butyro insulso, vel oleosis ac mucilaginosis, large imbuta adjuvare; alvi vero successum, infusis ano clyst. ribus oleosis, & emollientibus, quibus serum lactis egregie inserviet, promovere expediet. Non Dig Non minus egregiam merentur laudem juscula pulli junioris copiosius hausta, quae a SYDENHAMIO potissimum commendantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
