# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 595

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/595
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/595

Nam facile ex calore in caseum coa- va cum febro nocet. lescit, unde majores cruciatus viscerum tensiones, capitis dolores & cibi fastidium excitantur. Quare ut citra noxam febricitantibus exhiberi queat, praesertim pueris, magisque juvenibus quam aetate provectis, TRALLIANVS l. VIII. jubet lacti miscere aquae fontanae bonam partem, & ter quaterque ebullire, & tunc ab igne tolli. Atque ita lac dysentericis quoque febricitantibus non nocere ait. XII. In cholera & diarrhoea biliosa, praesertim quae ab ira Sudoriferoexcitata fuit, maximopere a sudoriferis, & regimine su-rum noxa. Graves dorifero praesertim in principio cavendum est. enim rheumatici vel arthritici inde oriri solent affectus. XIII. Perquam memoratu digna est observatio, quam RIVE- Cautela cirRIVS c. 1. obs. 33. tradit his verbis. Vir robustus & bilioso ca nitri usum. temperamento praeditus, correptus est diarrhoea biliosa valde urgente, cum siti intensissima: vocatus ad eum praescripsi sal prunellae in potu ordinario: tum etiam in julepis ex aqua lactucae & portulacae paratis, ter in die sumendis, & intra 24. horas convaluit. Et profecto insignis est nitri, aut salis prunellae in ejusmodi affectibus efficacia, siquidem non modo aestum contemperandi, verum inflammationes quoque praecavendi, vi pollet excellenti. EnarFfft 2 Enarrationes morborum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
