# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 597

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/597
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/597

Hac facta, si venenum in substantiam adhuc intra ventriculum reperitur, res est clarissima: ubi vero illud haud deprehenditur, res adhuc dubii plena existit. Inflammationes enim ac siderationes intestinorum, in omni cholera, sive a veneno, sive aliis causis enata, quin & in aliis morbis, dysenteria, colica convulsiva &c. vitae imponunt finem; nec ideo certi quidpiam ostendunt. Nec ex omni dubio extricamur per intumescentiam externi cadaveris, aut maculas coeruleas ac livescentes hinc inde in corpore efflorescentes: quippe quae phoenomena in plerisque corporibus, quae sanguine turgent, ac subitanea abripiuntur morte, videre licet. Quamobrem in tali casu praeter symptomata, & externas notas, ad morales quasdam circumstantias respiciendum est, unde BOHNIVS tr. de offic. med. dupl. pag. 652. rectissi. me scribit: Si externa dati veneni indicia, odium subdolum, & veneni emtio concurrunt, & cuncta veneni ab extra admissi signa, aut plura horum conspirant, haec evidentem & certam veneni dati notitiam conciliare possunt. Quod si igitur praesentem curatius examinemus casum: vero fit simillimum, defuncto ex potu Succoladae venenum quoddam, & quidem arsenicum fuisse exhibitum. Nam 1) valde imbecilla est assertio, ac si lac cum SucFftf 3 CAP. VIII. De cholera & diarrhoeo biloso.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
