# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 60

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/60

Gaudet illa vasis sanguiferis arteriosis pariter, ac venosis, per ipsam illius substantiam disseminatis. Recipit nimirum arteriosos ramos ex arteriis vertebralibus, & trunco aortae descendente; ex quibus refluus cruor ver venulas primum in sinus vertebrarum venosos, in venas vertebrarum, venam sine pari, aliasque venulas, & tandem in venam cavam ascendentem effunditur. Vid. VIEVSSENS loc. cit. Tab. XVIII. fig. I. II. III. Denique ea potissimum hujus medullae videtur esse functio, ut varios e sinu suo nervos emittat; quorum triginta sunt paria, & duo nervi spinales, accessorii a WILLISIO dicti, qui ad par vagum tendunt. Ibid. Tabell. XIX. fig. 11. Hi ergo nervi primum ad musculos cervicis, colli, pectoris, dorsi, abdominis, artuum superiorum & inferiorum tendunt, harumque partium motui inserviunt; deinde per interna pectoris ac abdominis viscera distribuuntur, membranas in iis obvias constituunt; & denique varios insignesque ramos ad musculos externos faciei capitisque dimittunt, & ad horum motum multum contribuunt. Hanc allegatam caussam quicunque cum omnibus morbi symptomatibus rite comparaverit: facile illorum nexum rationalem invenire, ac caussam mechanicam reddere poterit. Sed notandum est, hanc dictarum partium convulsivam irritationem duplici contingere posse ratione: namque vel ipsae spinalis medullae membranae primario irritantur, convelluntur, & in hanc convulsionum societatem alias sibi connexas partes abripiunt; vel harum partium quaedam prius spasmodice afficiuntur, & hanc distentionem cum medulla spinali communicant; ex qua ad alias iterum defertur regiones. Hac ratione, quid obstat, quo minus prioris generis convulsiones idiopathicas, posterioris sympathicas adpellemus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
