# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 600

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/600
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/600

potius simillimum videtur, quod affectus cholericus, quo vir ille extiuctus fuit, ab aliis praeter venenum extrinsecus illatum caussis, suam repetierit originem. Bilis in causticam & acerrimam indolem conversa, quam veteres internum vocabant venenum, magis malo caussam praebuit: de qua REIES in camp. Elys. jucund. quaest. qu. 64. pag. 856. scribit: Quid ergo similius inveniri poterit aliis symptomatibus, quae de veneno intoxicato describuntur! siquidem ea in cholera morbo, nimirum a bile orto, fere omnia observavi Nam defunctus corpus impuris succis refertum prae se diutius tulit, testante male habitu, foedoque vultus colore. Juxta ZACHIAM vero cons. XII. n. 6. ex corporis impuritate facilè evenire potest, ut humores in tantum corrumpantur ut ex ipsis sic corruptis generetur in corpore vivente venenum aliquod, afferens omnia symptomata veneni assumti & externi. Quum ergo noster ita constitutus, vehementi exarserit iracundia; commota & in orgasmum acta fuit bilis; quin accedente vini adusti potu, nocivam subiit acrimoniam, tormina imi ventris, quibus pridie ante mortem cruciatus est, inducentem. Haec vero mala uxor sedatura, bona intentione jusculum mellitum dedit; sed non nisi oleum camino addidit: siquidem bilis commota, si cum dulcibus permisceatur, acerrimam acquirit indolem: qua etiam in nostro casu imbuta, choleram induxit; cui jusculum illud procatarcticam praebuit caussam. Excitata sic cholerica passio, vomitibus potissimum crebris, ac alvi dejectionibus se exserere debuisset; sed iis per datum philonium Romanum cohibitis, inanes tantum modo vomendi conutus, & summae praecordiorum angustiae, una cum horrendis doloribus miserum crudeliter affecerunt. Retenta insuper intus acerrima materies ventriculum arrosit, ejusque inflammationem produxit; quae intolerabili interiotum ardore se prodidit. Haec vero in putredinem denique sphacelosam abiit, quae ob impuritatem totius humorum massae, citius ac latius diffusa, pleraque vitae penetralia sphacelo infecit. Quae cum ita sint; frustra minus evidentem ac magis dubiam quaerimus caussam (quae in nostro casu esset venenum) ubi evidentem & manifestam habemus, secundum ZACHIAM loc. cit. n. 8. &9.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
