# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 603

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/603
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/603

Neque vero probabile est, mercurium sublimatum defuncto exhibitum fuisse. Hoc enim veneni genus, adstringente, quem faucibus infert, effectu se facile prodit; & raro tam atroces vomitiones excitare deprehenditur. Inepta quoque est assertio ac si ille calore ventriculi a salibus corrosivis liberatus, inque currentem redactus fuisset formam: hi enim effectus, non nisi per summam ignis torturam, & aliorum subjectorum additionem obtineri potest. 5) Quamobrem justissima remanet suspicio, defunctum non nisi arsenico vita privatum fuisse. Nec falsa fuit: siquidem uxor, torturae subjecta, posthaec fassa est, se marito arsenicum, & paullo post mercurium vivum exhibuisse. Cujus rei medicus statim certior potuisset fieri, si inventum in ventriculo pulverem, quem pro salibus mercurii sublimati corrosivis habuit, recto subjecisset examini, illumque carbonibus injecisset: tum enim, sicuti posthaec factum fuit, foetorem allio similem sparsisset, qui arsenico proprius est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
