# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 605

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/605
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/605

Ferax hic est casus utilissimarum observationum; quas ad illustrandum ulterius cholerae genium paucis proponemus. Primum quidem docet constans experientia, veneno peremtos, brevi tempore insignem totius corporis sphacelosam subire corruptionem; quam celerrima ipsius post mortem intumescentia, unguium livor, cutis coeruleus, viridescens & foedissimus color, & intolerabilis foetor significant. Neque obscura hujus rei est caussa: venenorum enim, praesertim quae ex minerali regno desumuntur, corrosivorum ea est indoles, ut non in ventriculo ac intestinis solum, sed aliis quoque partibus, ipsoque cutaneo ac musculoso corporis cortice vehementissimam excitent constrictionem; qua fit, ut sanguis in liberiori suo cursu retardetur, hinc subsistat, stagnet, & more ipsi consueto in sphacelosam abeat putredinem. Quod plerumque in externis quidem; quandoque vero in internis quoque contingit partibus; velut in praesenti casu pulmones sphacelati ostendunt. 2) Notari porro meretur in veneno defunctis ventriculum ac intestina mirum in modum saepius deprehendi expansa. Namque quemadmodum omnibus spasmodicis morbis familiare est, ut partium, quas adfecerunt, atoniam relinquant: ita fit quoque in cholera a veneno, ut finitis per mortem ventriculi ac intestinorum convulsivis motitationibus, summa eorundem relaxatio, ac velut pralysis excipiat. Qua quidem praesente, vapores ac halitus ex restitantibus ibidem humoribus pullulantes, liberam obtinent facultatem sese expandendi, simulque latera dictarum partium mirum in modum dilatandi. GEEg 3 806 CAP. VIII. Be cholera & diarrhoea biliosa.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
