# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 607

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/607
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/607

Quo in rerum statu desideravit ad delendam vehementem sitim ab amico aquam frigidam, eamque successivis haustibus, magna assumebat quantitate. Haec ad intestinorum delata canalem cum magnis primum tormentis per alvum secedebat; continuato autem illius potu, tormina sensim conquiescebant, dejectiones fiebant rariores, & cutis, quae antea aridissima erat, mollior reddebatur & humidior: aeger quoque somnum capiebat, vires recuperabat, & sic unico hoc, quamvis simplicissimo remedio, a mortis faucibus creptus convalescebat. Epicrisis. Veteres, quos inter CORNELIVS CELSVS, COELIVS AVRELIANVS, TRALLIANVS, ARETAEVS, GALENVS, & AMATVS LVSITANVS eminent, aquae frigidae circumspectum usum in magnis morbis, nominatim cholera, dysenteria, colica biliosa, convulsiva & sanguinea &c. miris extulerunt elogiis. Acerbe vero dolendum est, quod recentiorum medicorum plurimi, veterum vestigia deserentes, simplicia ejusmodi ac domestica remedia, altis veluti superciliis spernant; iisque longissime praeferant exotica, specifica, pretiosa ac pharmaceutica praesidia: quibus dictis in morbis plus damni afferunt, quam adjumenti. Paucissimi enim sunt, qui agnoscunt, quantam & quam incomparabilem ad arcendos pariter ac sanandos graves morbos vilissimis ac simplicissimis rebus, ut sunt elementa, maximeque aer & aqua, tam frigida quam calida, divina clementia indiderit virtutem. Ego certe pluribus in aegritudinibus, ad eas rite debellandas, ad veterum placita recurrendum esse statuo; nec id ipsum sine singulari fructu me fecisse, candide testor. Quod praesertim usum aquae frigidae in cholera ac dysenteria attinet; audiamus veteres, quos inter CORNELIVS CELSVS Lib. IV. cap. XV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
