# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 609

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/609
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/609

Hunc valetudinis statum mihi, fontes aliquando Lauchstadienses frequentanti, quos ipse, dictos morbos praeservandi fine accesserat, referebat, simulque indicabat, quod cholera affectus, omissis tandem omnibus, a peritioribus passim medicis commendatis remediis, cum velut semianimis jaceret, non praestantius, quam a sero lactis perceperit auxilium. Se enim hoc, ad sitim tantum exstinguendam laudatum, tam praesenti semper cum levamine potare consuevisse, ut mitescentibus sensim per superiora ac inferiora vacuationibus, ejus solius ope intra paucos convalesceret dies. Periit ergo a me consilium, quo ab crysipelacea, tertiana, & hac cholerica febri se praecavere posset: quod suppeditaturus suasi, ut bis quotannis venam praeberet secandam; potibus spirituosis, ipsoque vino moderatius uteretur, & loco cerevisiae aquam puram, cum Praeterea auctor fui quarta vini parte mixtam biberet. suasorque, ut dum serum lactis ipsius constitutioni convenientissimum judicarem, illud jam ad ipsum fontem per quatuor hebdomades, curae loco, interposito quavis quarta die pulvere ex duobus rhabarbari unoque tartari vitriolati scrupulis confecto, adhiberet, & vesperi in balatque haec singulis neum temperate calidum descenderet; annis continuaret. Cui cum aures dederit confilio, factum est, ut ab illo tempore nec febre tertiana, nec crysipelate, nec haemorrhagiis amplius corriperetur. EpicriHhhh Epicrisis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
