Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 610
Unproofread scanNot analysed yet
Ostensum jam in superiore est capite, quam incomparabili in fluxibus dysentericis ac cholericis, &serum lactis, &lac aquae nuptum, polleat virtute; quod eo nomine non solum a vetustissimo HIPPOCRATE, nec non ab Italis medicis, maxime SYLVATICO FORTIS, BAGLIVO, item celebri Angliae practico SYDENHAMIO; verum etiam nostris temporibus ab illustri Batavorum medico, BOERHAVIO, multis in gravissimis morbis, magnis commendatur laudibus. Optassem vero, ut nostrae quoque Germaniae medici id attendere velint; ita enim futurum esse sperarem, ut in sanandis &praecavendis chronicis passionibus, praesertim quae a copia feri imnuri scorbutici proficiscuntur, &subjecta biliosae ac sensibilioris naturae in vadunt, plus inde levaminis experiremur, quam quod hactenus ab aliis, utut magni nominis remediis exspectare licuit. Illi enim liquores naturae nostiae sunt amicissimi; sed notari meretur, curam per illos institutam, conjuncto regimine prudenti, per mensem &ultra esse protrahendam: cujus rationem, qui amplius scire desideraverit, adeat binas dissertationes, quarum unam de utilitate seri lactis, alteram de connubio lactis cum fontibus medicatis conscripsimus.