# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 610

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/610
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/610

Ostensum jam in superiore est capite, quam incomparabili in fluxibus dysentericis ac cholericis, & serum lactis, & lac aquae nuptum, polleat virtute; quod eo nomine non solum a vetustissimo HIPPOCRATE, nec non ab Italis medicis, maxime SYLVATICO FORTIS, BAGLIVO, item celebri Angliae practico SYDENHAMIO; verum etiam nostris temporibus ab illustri Batavorum medico, BOERHAVIO, multis in gravissimis morbis, magnis commendatur laudibus. Optassem vero, ut nostrae quoque Germaniae medici id attendere velint; ita enim futurum esse sperarem, ut in sanandis & praecavendis chronicis passionibus, praesertim quae a copia feri imnuri scorbutici proficiscuntur, & subjecta biliosae ac sensibilioris naturae in vadunt, plus inde levaminis experiremur, quam quod hactenus ab aliis, utut magni nominis remediis exspectare licuit. Illi enim liquores naturae nostiae sunt amicissimi; sed notari meretur, curam per illos institutam, conjuncto regimine prudenti, per mensem & ultra esse protrahendam: cujus rationem, qui amplius scire desideraverit, adeat binas dissertationes, quarum unam de utilitate seri lactis, alteram de connubio lactis cum fontibus medicatis conscripsimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
