Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 611
Unproofread scanNot analysed yet
Tum ego vocabar, qui cum in caussam indagarem mali, percepi, quod propter menstruorum defectum per quinque jam dies thermales potasset aquas; pomeridie vero fraga hortensia paullo majori copia assumsisset, &inde statim nauseam, murmura imi ventris, &inquietudinem noctu persensisset, subsecutis, quae praesentes adhuc erant, affeEgo ipsam, &illustrissimum maritum, qui ctionibus. valde dolebat, bono esse animo jussi, &mox hunc ordinavi pulverem: Recipe lapidum cancrorum, concharum praeparatarum, cornu cervi philos phice praeparati, unicornu fossilis, succini ana drachmas duas, cinamomi acuti drachmam unam, olei nucis moschatae expressi grana decem: cujus drachmam singulis horis cum mensura dividia lactis vaccini sumsit. Ad sitim praeterea, qua vehementer premebatur, me inscio frigidam bono cum levamine potavit aquam: &extrinsecus ex meo consilio spiritum vini rectificatissimum cum oleo menthae calide, quavis altera hora renovando, abdomini adplicuit. Sub hujus curationis initium, invalescere primum anxietates videbantur, &evomebat humores viridi bile tinctos, &in mucum quasi coëuntes; sed continuatis remediis, sensim remittebant vomitus cum reliquis symptomatibus, &illustrissima Comes intra viginti quatuor horas recuperatis viribus perfecte convalescebat. Epicrisis. Soepissime mihi licuit adnotare, ab assumtis sub potu acidularum, vel etiam thermarum Carolinarum, fructibus horaeis vehementissima symptomata, cardialgias, vomitiones, alvi fluxus cum summa virium prostratione fuisse subsequuta. Haec omnia a flatibus per fermentationem inductis aeque ac inde oriunda humorum in primis viis Hhhh 2 CAP. VIII. De cholera &diarrbaea biloso. viis stabulantium acrimonia, quam viridescentes etiam produnt vomitiones, suos mutuantur natales: quare his in casibus congruis demulcentibus, ac acrimoniam involventibus, quale est lac, &ejus ferum, una cum absorbentibus acidum, &roborantibus internis &externis, via inveni praestantiora subsidia.