# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 614

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/614
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/614

Noster quidem Reverendissimus aeger jam olim hypochondriaca passione infestatus fuit, quae ventriculum ac intestina pro objecto spasmorum potissimum habet: quare nihil restat dubii, quin remediis ad sanandum oculorum vitium usurpatis minus aptis, & vehementioribus naturale robur dictarum partium, a quo praecipuum valetudinis dependet momentum, magis labesactatatum fuerit, atque destructum. In ejusmodi vero intricata aegritudine nihil aliud agendum statui, quam ut idoneis diaeteticis ac pharmaceuticis subsidiis, humoribus blanda reddatur temperies, & peristaltica canalis alimentaris virtus roboretur ac confirmetur. Et quamvis vini Gallici, Pontac dicti, si bonae fuerit notae, ea est natura, ut parcius sumtum, & cum aqua dilutum ad conciliandum ventriculi robur admitti queat: attamen multiplici quoque edoctus sum experientia, ejus usum ob principium, quod fovet valde adstringens largiorem ad graves & spasticas nervosi generis disponere aegritudines, vel eas jam praesentes augere: adeo, ut cum magna cautione id vini genus in usum, praesertim quotidianum duci debeat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
