Latin
OBSERVATIO X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 619
Unproofread scanNot analysed yet
Felicissimum etiam effectum in moderanda diarrhoea &mitigandis doloribus pulvis ex bolo Armeniae, succino, &pulvere cascarillae compositus, sed parca &repetita dosi, &cum aqua menthae exhibitus praestabat: Praeterea consilium dedi, ut accedente vere lacte asinino cum fonte Selterano permixto, interposito balneo aquae dulcis, utatur. Epicrisis. Omnia illa mala, quibus, cum usque eo per longum tempus honesta illa foemina conflictata est, nullam certe aliam causam, si primam originem spectemus, quam immoderatum vini adstringentis Gallici, &potus dicti Limonade acidi, &postea perversum ad longam "idianam febrem expugnandam corticis chinae esum agnoscunt. Nam uti in totum, acida, quae incrassant humores, &adstringentia, quae minimos tubulos quam facile constringunt &obstruunt, vitalibus motibus, qui in libero per partes humorum progressu &convenientibus inde pendentibus se &excretionibus consistunt, valde sunt inimica; ita infaustum &noxium eorum effectum in sexu maxime sequiori, qui hisce rebus delectari solet, quotidie fere conspicimus; dum mensium negotium minuendo &turbando ad innumeras graves &diuturnas aegritudines disponunt, praesertim si foeminae complexionis phlegmatirae &sanguivitaeque sedentariae atneae fuerint, &plus justo desidiae praeque inordinatis affectibus deditae; quale exemplum liii 2 sens morbi historia exhibet: Continuus ille lumborum primam vertebram, ubi plexus magnus mesenterius situm habet, occupans dolor non nisi spasmi, qui sese diffundit per totum intestinorum canalem, ejus functiones secundum naturam pervertentis species est. Crebrior ille &saepius recurrens alvi fluxus intestinorum motus naturalis destructi &humorum vitiosorum maxime acidorum ibi congestorum indicium est, utpote qui &mole sua naturam ad excretiones stimulant, &acrimonia mucilaginem, qua tunicae nerveae intestinales tectae sunt, detergendo, easque ex parte arrodendo malo diuturnitatem &contumaciam adjiciunt.