# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 62

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/62

Inter caussas autem mediatas, quae ad spasmodi- Convulsiones ab animi cam hanc medullae spinalis constrictionem disponere vaaffectibus. lent, principem locum occuipant graviores animi passiones: quibus ad inducendos non minus, quam fovendos hosce diros motus nihil est efficacius, maxime si externum frigus, & diaetae errores accesserint. Memorabilem de dira convulsione, ex subita animi consternatione ob commissum antea stuprum excitata casum allegat HENRICVS ab HEER obs. XXIV. & quid frequentius, quam homines, praesertim juniores ex gravi terrore ac iracundia vehementissime convelli? Eximia inprimis in hisce morbis excitandis, nimiae libidini, venerisque praematuro aut immodico exercitio vis est: unde quoque coitus parva epilepsia vocatur. XII. Deinde inter horrendi hujus mali caussas materiaConvulsioles recte collocatur succorum vitalium vitium; eorum nes ex vitio humorum. que praesertim dyscrasia quaedam acris, salina, scorbutica. Hinc saepenumero enascuntur convulsiones ab arthritide, podagra, scabie, purpura &c. intra corpus retropulsis; & his iterum ad externum habitum, & artus erumCAP. II. De motibus conoulstuli. erumpentibus, denuo mitigantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
