Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 622
Unproofread scanNot analysed yet
Signa imminentis abortus, &legitimi partus magna ex parte sunt communia; nam in utroque casu cum quadam praecedente horripilatione, &partium extremarum refrigeratione, dolor pressorius in lumbis, qui sese extendit ad imum ventrem, percipitur; postea ad os sacrum, coxendicem, &inguina descendit cum pulsu arteriarum auctiori; os uteri fit humidum, &relaxatur, &evacuatio aquae instar loturae carnium procedit. Speciatim vero in abortu ante expulsionem foetus sanguis purus cum grumis sat larga saepius copia cum summa debilitate, &frequentius animi deliquio ejicitur, &tertio demum die foetus expellitur. Praecedit utplurimum subitaneus corporis rigor &horror cum lassitudine, inappetentia, nausea, cordis palpitatione, lumborum dolore; circa pubem gravativus dolor atque in partibus genitalibus frigus: quo grandior autem &adultior est embryo; eo acerbiores spalmi, dolores ac majora symptomata non sine periculo observantur. Signa abortus futuri HIPPOCRATES l. II. de morb. mulierum §. 6. ita proponit; ruber fluxus fluit talis, qualis sanguis victimae recens mactatae, &grumi pellucentes. Aliquando vero etiam fluxum rubrum emittit, &venter imus attollitur &attenuatur, &impotens fit &durescit, &ad contactum dolet, velut ulcere praesente &febris habet &dentium fremitus: &dolor ad ipsa pudenda, &pubem &lateris mollitudinem, &lumbos &tendinem &ventrem &pectus &scapulas irruit. Et alias omnes partes dolor &impotentia ac pusillanimitas occupat, &color mutatur. Ab abortiva vero haemorrhagia probe ille eruentus ex utero fluxus, qui multis praegnantibus foemellis citra noxam, Digitized b pogl noxam, &abortus metum contingere solet distinguendum giae abortivae est. Nam saepissime fit, ut quae sanguine abundant foemia minus tali.