# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 622

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/622
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/622

Signa imminentis abortus, & legitimi partus magna ex parte sunt communia; nam in utroque casu cum quadam praecedente horripilatione, & partium extremarum refrigeratione, dolor pressorius in lumbis, qui sese extendit ad imum ventrem, percipitur; postea ad os sacrum, coxendicem, & inguina descendit cum pulsu arteriarum auctiori; os uteri fit humidum, & relaxatur, & evacuatio aquae instar loturae carnium procedit. Speciatim vero in abortu ante expulsionem foetus sanguis purus cum grumis sat larga saepius copia cum summa debilitate, & frequentius animi deliquio ejicitur, & tertio demum die foetus expellitur. Praecedit utplurimum subitaneus corporis rigor & horror cum lassitudine, inappetentia, nausea, cordis palpitatione, lumborum dolore; circa pubem gravativus dolor atque in partibus genitalibus frigus: quo grandior autem & adultior est embryo; eo acerbiores spalmi, dolores ac majora symptomata non sine periculo observantur. Signa abortus futuri HIPPOCRATES l. II. de morb. mulierum §. 6. ita proponit; ruber fluxus fluit talis, qualis sanguis victimae recens mactatae, & grumi pellucentes. Aliquando vero etiam fluxum rubrum emittit, & venter imus attollitur & attenuatur, & impotens fit & durescit, & ad contactum dolet, velut ulcere praesente & febris habet & dentium fremitus: & dolor ad ipsa pudenda, & pubem & lateris mollitudinem, & lumbos & tendinem & ventrem & pectus & scapulas irruit. Et alias omnes partes dolor & impotentia ac pusillanimitas occupat, & color mutatur. Ab abortiva vero haemorrhagia probe ille eruentus ex utero fluxus, qui multis praegnantibus foemellis citra noxam, Digitized b pogl noxam, & abortus metum contingere solet distinguendum giae abortivae est. Nam saepissime fit, ut quae sanguine abundant foemia minus tali.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
