# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 623

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/623
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/623

nae, secundo & tertio graviditatis mense sanguineum experiantur fluxum, citra dolores & spasinos in regione lumbari & abdomine, citra debilitatem, & praecedentem horrorem & rigorem partium extremarum. Hoc autem in casu sanguis non ex uteri cavitate, sed potius ex vasculis vaginae uterinae cum cuphoria profluit. Atque nota nobis sunt exempla, ubi a medio gestationis tempore usque ad ipsum partum sanguis ex genitalibus effluxit, salvo nihilominus & vivaci satis prodeunte foetu. Quare fallit aph. 60. Sect. V. HIPPOCRATIS: Si mulier gravida fit menstrualis, non potest sanus esse foetus. Abortum non Refert porro scire, non omnes foeminas ad aborfacile provotiendum proclives esse; & quibusdam nec violentissimis cari pusse, remediis abortum provocari posse. HIPPOCRATES quiprobatur dem l. I. de morb. mulierum asserit, abortum sive medicamen1) testimonio auctorum. to, sive potione vel cibo vel alia re quapiam contingere & §. 42. sunt quae foetum corrumpant, si acre quid aut amarum ederint aut biberint praeter consuetudinem, dum adhuc parvus intus est puerulus. Is enim moritur & turbatur gravidae venter & fluxiones concitantur. Verum in nostris regionibus, ubi corpora sunt robustiora & minus sensibilia, id ipsum non observatur. Sic GVARENONIVS Consult. 636. ait: vidi multas utero gerentes, sortissimisque medicamentis, & multis venaesectionibus cruciatas, & nulla fecit abortum. PLATERVS prax. pag. 113. in mulieribus diarrhoea laborantibus abortum minime factum fuisse testatur. ZACVTVS LVSITANVS in praxi admir. obs. B. 44. refert, per vehementissima purgantia, per sexies, imo octies repetitas venaesectiones, unguenta fortissima & pessaria utero adplicata, per longam inediam, nullos procuratos fuisse abortus. Spectat huc quoque notabilis illa observatio D. D. SOMMERI, quam Dec. I. anno VI. obs. 106. M. N. C.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
