# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 624

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/624
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/624

inseruit, mulierem quandam, centum guttas olei destillati juniperi per viginti dies, omne mane ad menses provocandos usurpasse, postea tamen filium peperisse. Qua de re fusius agit, ALBRECHTVS decad. I. anuo VIII. obs. 165. & recenset, fortissima emmenagoga, ut olea destillata sabinae, succini, myrrhata, crocata, aloetica ad Singularis foetum expellendum frustra fuisse propinata. etiam observatio est, quam habet BARTHOLINVS M. N. C. anno I. dec. 1. obs. 52. de geminis gravidis, lue venerea laborantibus, quae a chirurgo, eas esse praegnantes, nesciente, mercuriali salivatione curatae, & nihilominus salvos foetus enixae sunt. VII. Ipse ego non semel, sed aliquoties observavi, gravidas quasdam vehementibus acutis febribus, nec non variolis, morbillis, diarrhoeis, imo dysenteriis laborasse, & foetum in utero vivum salvumque retinuisse. Novi etiam aliquot exempla foeminarum generosi stemmatis, quae, quia non putarunt, se gravidas esse, ad mitiganda pathemata hypochondriaco hysterica integram curam Carolinarum per aliquot septimanas absolverunt, & postea Toeplicensi balneo per septimanam & ultra usae, elapsis tribus vel quatuor mensibus, felici partu bene valentes & robustos excluserunt infantes, cum tamen ejusmodi curandi ratio gravidis minus tuta censetur. Neque pauca mihi prostant expla, quod utero gerentes per acclivia & declivia loca sine ulla noxa per dies noctesque fecerint itinera & nimiis salNec tationibus immensum in modum se fatigaverint. omniDigitized by GOOG omnibus impraegnatis terror nocet: alias ob campanatum suborto incendio sonitum inopinatum plures in amplis civitatibus deberent abortire, quod tamen rarius accidit. §. VIII. Quibus praemissis, eas mox subjungere observatio-Subjecta abortus. nes consultum erit, quas de subjectis abortus, attenta praebet experientia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
