Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 625
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ad notamus, mulieres succulentas, pinguiores, mollioris &subtilioris corporis habitus, otiolas, opiparo lautoque vitae genere utentes, naturae imbecillioris ac sensibilioris, pathematibus hystericis obnoxias, quae ordinario menstrua vel copiosiora, vel inordinata fuerunt expertae, quae semel abortum passae, aut quarum matres ad abortiendum proclives fuere, longe faciliores ac opportuniores ad abortum esse, quam foeminas musculosas, duriori fibrarum compage donatas, robustiores, plebejis, minus pingues, &quae valido exercentur labore, neque terrori &aliis animi intemperatis motibus nimium indulgent. Constat quoque experientia, illas foeminas, quibus per priores praegnationis menses sanguis ex uteri vagina profluxit, quibus ciborum adpetentia languet, &quae odontalgiis, defluxionibus tussiculosis, nariumque haemorrhagiis subinde expositae sunt, vel sanguinem semel bisve tempore graviditatis e vena mittunt, ad abortiendum minus pro utas esse. Ceterum de differenti mulierum natura ad uteri morbos &ad proclivitatem abortus insignis locus HIPPOCRATIS, qui constat de morbis mulierum l. II. §. V. meretur considerari. Hinc autem, cùm in quibusdam vel levissimae caussae Structura uteri vascuabortum moveant, quem in aliis nulla ars excitare valet losa. cer(Hossm. Syst. T. V. Kkkk 626 CAP. IX. De convulsione uteri sive abortu. certissima sequitur conclusio, peculiarem uteri in facile abortientibus esse debere dispositionem. Quae ut innotescat, de uteri structura &usu quaedam praemonere, haud alienum erit. Scire igitur refert, 1) quod nulla in toto corpore pars tam numerosa vasorum copia sit instructa, quam ipse uterus, quippe qui, testante injectionum artificio, totus ferme est vasculosus.