Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 628
Unproofread scanNot analysed yet
Moritur autem foetus in utero, si succi vitales, unicum illius nutrimentum, non amplius ex orificiis vasorum uteri ad villos secundinarum feruntur; quod sit, si placenta uterina, membranosa valde ac vasculosa ab uteri vasorum orificiis avellatur. Ergo praeternaturalis placentae avulsio perpetuam abortus caussam constituit. Avulsis enim secundinis non aliter fieri potest, quin vasa uterina cruore turgida distentaque copioso, hunc per hiantes ductus &patula orificia in matricis effundant cavitatem; qui una cum cadavere, latera arvi muliebris premente &molestante, (mortua enim corpora semper graviora sunt viventibus) carneas ad motus spasmodico convulsivos proritat fibras, aut eos jam praesentes adauget; quibus constrictus, &ab omni latere pressus uterus, aperto interno orificio, expellit primo contentum cruorem &fluidum, &stagnando in grumos concretum, ipsamque tandem, ampliora facta apertura, cadaveris sarcinam. §. XIII. Haec dicta vero secundinarum avulsio, spasmorum abortivorum immediata caussa, a variis induci deprehenditur mediatis; quas inter primum locum occupant illata extrinsecus violentiae; quippe quae graviter concutiendo abdomen, rupturam cohaerentium laxe villorum facillime inferunt. Hinc per gravem imi ventris percussionem; vel contusionem, sive per ictum &lapsum, sive vehementem corporis exercitationem, saltationem, vecturam fiat, vel nimiam abdominis in allevatione brachiorum, aut gravioris gitiz tis ponderis elevatione factam extensionem, provocari abortus, multis observationibus &exemplis habemus comprobatum. Eidem fundamento innititur abortio, quae per frequentem &immoderatum coitum excitatur; cujus mentionem injicit GVILIELMVS FABRITIVS Cent. II. obs. 80.