# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 633

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/633
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/633

Per hanc vero consuetudinem nihil aliud intelligo, quam pravam vasorum uteri laxitatem, & inde provenientem humorum stagnationem, ex abortiendi labore saepius repetito inductam; ex qua subinde uterus in spasticos & convulsi vos motus ex facili ac levissima caussa conjicitur. §. XX 2) Malo puRelinquitur etiam utero abortiendi proclivitas, ex erperarum praepostero puerperarum regimine. Quod si enim post regimino. puerperium uterus non rite a lochiis & stagnante sanguine viscido mucoso liberatus, neque per convenientia remedia colluvies feri impuri e corpore per alvum vel alia excretoria detracta fuerit, neque hinc ad pristinum & naturalem tonum & constrictionem ipse pervenerit: relinquitur ingens atonia, & imbecillitas vasorum, menses non procedunt legitime, non fiunt foecundi conceptus, foetus non debite nutritur, sed ante tempus ejicitur immaturus. §. XIX. Ipsa denique tempestatum vitiosa constitutio ad ab- 3) Tempestaortum disponere, & hunc epidemicum reddere valet. Un- tum vitiosu constitutiode HIPPOCRATES sect. III. aph. 12. asserit, per hyemem ne. pluviosam ac clementem, si ver sequatur aquilonare, mulieres facili occasione abortire, vel imbecillos, ac morbosos pueros parere: quia scilicet plethora in gravidis serosa, quae fere ordinaria est, per praecedentem autumnum humidum & pluviosum, & luccedentem ejusdem naturae hyemem, immensum in modum increicit; superveniente autem aëris statu aquilonari, quo a superficie ad interiora pelluntur humores: necesse est, ut ad ipsum uterum nimia & impetuosa fiat seri excrementitii confluxio, foe(Hoffm. Syst. T. V.) LIII cunda abortionis genetrix.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
