# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 64

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/64

XVI. Quum porro vesica urinaria atque uterus ramos suos nerveos accipiunt ab interni octavi paris rami infimis ramulis pariter, ac quibusdam ossis sacri propaginibus: facile judicari potest, cur harum etiam partium vellicationes, spasmi, atque graviores laesiones in convulsiones abeant. Quot innumera sunt exempla convulsionum epilepticarum ex suppressione urinae productarum? teste celeberrimo ETTMVLLERO Coll. Practic. P. II. Tom. I. pag. 658. Vt omnia silentio praeteream; haud rara sunt exempla, quod peculiares artuum convulsivae motiones in parturientibus observentur; quando nempe spasmi uterini superiora petunt, & nervos medullae spinalis invadunt. Vnde manus atque collum saepius hinc inde ex uno latere ad alterum agitantur, pectus valide attollitur, contremiscunt membra, totumque corpus: & nisi conquiescant, & ad foetum expellendum rursus deriventur, infanti non minus ac matri satis grave, ac ipsius vitae minantur periculum. Quamvis enim notissimum sit, nullum partum absque motibus spasmodico convulsivis obtineri: probe tamen tenendum est, eorum sedem in utero potissimum, osse sacro, vicinisque musculis naturaliter residere debere. Quando vero a variis caussis simul ad superiores corporis regiones propagantur medullaeque spinalis superiorem partem occupant; varias horrendas, tristesque ludunt tragoedias. §. XVII. Non minus externas ipsius medullae spinalis pariter, Convulsiones ae aliarum remotiorum etiam nervosarum partium laesiones ab externis insequuntur horrendae convulsiones. Fracturis atque luxa- laesionibus. tionibus vertebrarum dorsi, ubi festucae osseae pungunt spinalem medullam, supervenire motus convulsivos; cuivis chirurgorum notum est. Et quem fugit, quod graviora nervosarum partium vulnera; nervorum vel incauta venaesectione, vel aliis caussis inductas puncturas ac vellicationes, gravissimae excipiant convulsiones? Talem casum de convulsionibus ex nervo in manu puncto subortis annotavit RHODIVS obs. cent. I. obs. 32. & 50.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
