# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 640

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/640
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/640

Cautelae & monita practica. morbus acutus, continua febris exanthematica, vaSriolosa, vel morbillosa, aut etiam intermittens abortum in gravidis minatur: instituta in principio venaesectio magnam spondet utilitatem; adeo, ut, si negligatur, dolores, spasmi, & vehementes sanguinis commotiones quam facile abortum provocare queant. Insuper summopere a nimis calido regimine est abstinendum, & ea praebenda remedia, quae nimiam humorum ebullitionem deprimunt, Ne etiam in declinatione horum morborum, quod non raro contigisse visum est, foetus ob alimenti inopiam expellatur; consultum est, deficientes succos nutritios jusculis carnium juniorum animantium, praesertim vitulinarum, quibus incocta sunt hordeum, radix scorzonerae & vitelli ovorum, reparare, & pro potu aquam hordei, cum aqua cinamomi, succo citri, saccharo & vini permixtam exhibere. Hoc in casu, sanguinem velle detrahere, foret perniciosissimum. Puerperas, ad repurgandum uterum, hac potissimum ratione tractare consuevi, ut praemissa, ac per tres dies continuata, per pilulas balsamicas, vel infusum laxans uterinum evacuatione, eas per triduum in balnea descendere jusserim; tum rursus repetita purgatione, pari modo balnei usum subjunxerim; ac denique eandem methodum, si opus fuerit, tertia vice iteraverim, Ego profecto hac ratione plures, quae ex abortu steriles fuerunt redditae, vel informes polyposas carneas massas, vel concrementa ex sanguine & pituita coagulata, variae figurae in utero progenita aliquot quot vicibus excluserunt, per Dei gratiam ad pristinae sanitatis vigorem optime reduxi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
