# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 644-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, 644. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/644-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/644-2

sed tale remedium etiam circa initium tertii mensis, si abortuum prodromi adfuerint, locum obtinet commodissimum. Accedit, quod cum ratione & prudentia, in gravidis, quae plerumque in statu plethorico versantur, administrata venaesectio etiam saniores & vividiores foetus reddat. Quodsi auxilii genus omittatur, & debiliores & ad epilepsiam & ventris convulsiva tormina proniores saepenumero insantes observavimus, cujus rei facilis potest reddi ratio: quia impuriori lympha quae ex plethora salutares excretiones impediendo gignitur, eorum corpus nutritur. Enarrationes morborum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
