# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 644

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/644
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/644

Exempla etiam in vulgus nota sunt, quod foeminae, quae laborioso motu vitam sustentant, semper fere felicius & separtum & puerperii tempus peragant prae iis, quae vitae dentariae nimis deditae sunt. XII. Quoniam in fine tertii mensis solenniter fere faeminae abortire confuescunt praesertim quae extra graviditatem menstruis temporibus copiose per plures dies expurgantur; ad praeoccupandum ejusmodi malum sanguinis missiones sunt utilissimae. Neque ab hac sententia alienus est FERNELIVS qui l. II. meth. med. cap. XII. scribit: Multae, nisi vena circa quartum mensem reseretur, abortiunt;

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
