Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 650
Unproofread scanNot analysed yet
Res est alias periculi plenissima, quod multis possem confirmare exemplis, quando septimo vel octavo mense ex vase sanguineo rupto tam copiosa &effraenis haemorrhagia uterina fit. Nam nisi natura partum mox acceleret, vel circumspecta arte, quoad fieri potest, foetus ex utero expellatur vel manibus extrahatur, de vita non modo infantis sed &ipsius matris actum est. Ceterum in valde plethoricis foeminis tempestiva circa finem tertii mensis instituta sanguinis missio ejusmodi periculosis haemorrhagiis praecavendis convenientissima est. Cavendum vero in ejusmodi casibus est a fortioribus ad cohibendas haemorrhagias stipticis tam internis quam externis; quorum ope reprimitur quidem cruor, quia abit in massam coagulatam, sed horripilatio, dolor circa uterum &dorsum vagus, cum animi inquietudine, ac pavore succrescit, &nisi natura ipsa resurgens validior propulsionem foetus moliatur, exitiosa inde consequi symptomata, non mirum videtur.