# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 650

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/650
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/650

Res est alias periculi plenissima, quod multis possem confirmare exemplis, quando septimo vel octavo mense ex vase sanguineo rupto tam copiosa & effraenis haemorrhagia uterina fit. Nam nisi natura partum mox acceleret, vel circumspecta arte, quoad fieri potest, foetus ex utero expellatur vel manibus extrahatur, de vita non modo infantis sed & ipsius matris actum est. Ceterum in valde plethoricis foeminis tempestiva circa finem tertii mensis instituta sanguinis missio ejusmodi periculosis haemorrhagiis praecavendis convenientissima est. Cavendum vero in ejusmodi casibus est a fortioribus ad cohibendas haemorrhagias stipticis tam internis quam externis; quorum ope reprimitur quidem cruor, quia abit in massam coagulatam, sed horripilatio, dolor circa uterum & dorsum vagus, cum animi inquietudine, ac pavore succrescit, & nisi natura ipsa resurgens validior propulsionem foetus moliatur, exitiosa inde consequi symptomata, non mirum videtur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
