Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 652
Unproofread scanNot analysed yet
Inde fit, ut affectiones hypochondriacae &hystericae sint systematicae, in quibus omnes partes a naturali sua functione desciscunt. Et inde etiam accidit, ut quae vehementiori gradu hysterico &hypochondriaco malo laborant, soetum vivum &sanum debito tempore vix parere queant, &ad abortiendum valde sint proclives. Sed quoniam febris tertiana &quartana rite succedens &tractata, virtutem saepius medicinalem habet a multis impuritatibus, obstructionibus &infarctibus corpus liberandi. factum inde etiam est, ut praesens foemina sub febre &foetum retinuerit, &feliciter peperePostquam vero febris in nostra aegra forsan per in rit. congrua artificia sublata fuit, non modo affectio hypochondriaca recruduit, imo exacerbata, sed immatura etiam foetus expulsio secuta est. Dici enim vix potest, quantam in curando prudentiam &judicium intermittentes febres, praesertim si chronicae in foeminis factae fuerint, desiderent. Quae res si negligitur, statum perpetuo valetudinarium inde saepius animadverti. Neque vero ego praesentius unquam auxilium quam in tempestivo &prudenti externo &interno aquarum thermalium usu me deprehendisse ingenue profiteor. ONERVATIO V. Triginta annorum foemina, robustior, &sanguinea, praeter binos infantes, quos sub conjugii auspiciis feliciter exclusit, bis septimestres, quater quinquem estres passa est abortus, qui hunc in modum trissem luserunt scenam. Graviditate ad mensem tertium protracta, in dorso &finistro hypochondrio tendentes ac lancinantes persensit dolores, qui sensu ponderis cujusdam stipati, ad regionem pubis excurrebant, cum ani tenesmo, alvi obstructione &flatulentiis.