Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 654
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Foemina recens nupta sanguineae &vegetae constitutionis, prima vice per duos menses gravida, inopinato eoque sat vehementi percellitur terrore, quo fit, ut praematuris gravibus abdominis correpta spasmis, foetum excluserit, &per tres hebdomades aegre habuerit. Tempore quo menses fluere consueverant, loco sanguineae excretionis fluor successit albus, qui nullis obtemperavit remediis. Nihilo tamen minus iterum gravida facta, diu non modo ad terrorem &affectus animi proclivis, sed &de lumborûm atroci dolore, qui plerumque animi turbas sequebatur, conquesta fuit. Non ita multo post ex improviso valde terrefacta iterum abortum passa est; qui nec venaesectione nec aliis convenientibus remediis arceri potuit. Ex quo tempore valde debilitata, levi ex caussa in terrorem rapitur, qui dormientem maxime exagitat, cum anxietate &interno ardore molestissimo. Epicrisis cum consilio. Magna certe motuum &affectionum animi cum ipso utero communicatio &mutua conspiratio observatur. Cujus rei luculentum, quae in utero gerunt foeminae, testimonium praebent.