# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 655

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/655
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/655

Nihil enim frequentius contingit, quam, quod gravi quadam in animo ex causa externa oboriente motione uterus cum adnexis partibus nervosis ad similes motus foetui & ejus nutritioni ac retentioni in utero minus amicos proritetur; adeo ut abortionis etiam unicam causam ejusmodi animi pathemata constituant. Vicissim etiam observamus, quando vitium haeret in utero gravidarum, quod liberiorem sanguinis per ejus & infantis vasa impedit, animum ad plures inordinatos affectus cujus generis sunt meticulositas, pusillanimitas, animi desectio, ex levi causa terror, frequentissime disponi. Ex quo clarissime patet, Medicum qui foeminarum ex utero morbos recte curare velit, non modo ad corporis vitia, sed etiam ad animi inordinatos motus compescendos curam dirigere debere. Cum vero multoties experientia attentior doceat, frequentiores abortionis recidivas inde suam causam & originem petere, quod uterus cum annexis partibus & vasis post abortum a sordibus stagnantibus non recte expurgatus, nec pristinum robur ac tonus ipsi restitutum fuerit; ideo Medico incumbit perito & solerti, ut id convenientibus & efficacibus remediis recte perficiat. Jam vero non diffitendum est, pilulas illas, quas BECHERVS fortuito certe, quia artem Medicam vix calluit, inamaricantibus & temperatioribus venit, & ex extractis balsamicis gummatibus, atque refracta gummosae aloes portionis dosi composuit, & quae ad harum exemplar a claLL. HERrissimis nostri aevi Medicis, inter quos primus fuit MANNVS, Professor olim extraordinarius, a CL. STAHLIO, nobis aliisque praeparatae sunt, ad praecavendos ulteriores abortus prae aliis specificam sibi efficaciam vindicare: modo non empyrice, sine habita subjecti vel circumstantiarum ac causarum ratione, in usum ducantur. Atque ego plura innumera possem allegare exempla, complures ad abortum valde proclives recto harum pilularum, neque minus post factam uteri purgationem, convenienti thermarum & balneorum artificialium usu, sub legitimo vitae regimine felicissime fuisse restitutas,

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
