Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 656
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VII. Judaea foemina triginta trium annorum ante aliquod tempus, tertio graviditatis expleto mense, ob vehementem terrorem abortivit; larga simul uteri haemorrbagia, violentis vomitibus, &crebris animi deliquiis solicitata. Paulo post iterum concipit, uteroque per decem circiter hebdomades gerens, rursus abortum, pristinis symptomatibus stipatum, passa est. Quo excluso male coepit habere; totum enim corpus insigniter languebat, animus valde sensibilis, &ad patheticas commotiones nimium pronus erat, omnemque graviorem excandescentiam gravativus abdominis lumborumque dolor excipiebat. Alvus, quod notabile erat, suo nunquam non respondebat officio; digestiva autem ventriculi vis laborabat vitio, &varia ad haemorrhoides molimina, nullo accedente fluxu, urgebant. Notatu porro est dignum, aegram per quatuor jam annos perpetuo ciborum fastidio fuisse solicitatam; &praecordiorum quandoque torqueri anxietatibus. Quo in rerum statu meam implorabat opem, idque auxilium, quo ab abortu praecaveri posset, desiderabat.